AEGESTA

AEGESTA
I.
AEGESTA
Hippotae frlia, mater fuit Aegesti (quem Acesten vocat Virg. Aen. l. 1. v. 554) Ex Crimniso flumine in canem converso, Servius ad Aen. l. 1. et 6. rem sic narrat: Hippotes siliam suam Egestam ne ad cetos relegaretur, superposuit naviculae, et misit, quo sors tulisset, quâ delatâ ad Siciliam, Crimnisus fluvius concubuit cum ea versus in canem, unde Acestes natus est, vel, ut quibusdam videtur, Egestus. Huius rei ut esset indicium, nummum effigie canis percussum habucrunt. Strabo Αἴγεςτον Troianum nominat, qui a Philoctete missus, in Siciliam, Aegestam matris nomine condidit. Dionys. Halicarn. similiter Αἴγεςτον vocat et Αἰγέςτην urbem ab eo conditam. Cerre Αἴγεςτος nomen apud Graecos proprium. Aegestei, populi Thesprotiae, apud Stephanum sic dicti, a Duce quodam Aegesto, et Αἴγεςτος Numitoris filius, apud Dionysium. Item alius Aegestus, apud eundem, Deûm Penatium Pontifex Lavinii. Ab hoc itaque Aegestae filio, urbs Aegesta condita est, de qua vide suô locô, et plura apud Salmas. ad Solin. p. 111. et 112. ubi Aegestam urbem, ab Acesta, diversam esse docet.
II.
AEGESTA
ultra Drepanum et Erycen fuit antiqua inprimis, celebrisuque, ac potens urbs; eadem nonnullis Acesta, et Latinis auctoribus Segesta vocitata. Αἴγεςτα dicta fuit plerisque scriptoribus. Graecis, e quorum numero sunt Lycophron, Dionys. Halicarn. Diodorus, Strabo. Sed antiquior formatio fuisse videtur Ε῎γεςτα quam Thucyd. Plin. et Steph. nummusque antiquus referunt. Festus. Segesta, inquit, quae nunc appollatur, oppid. in Sicilia est, quod creditur Aeneas condidisse, praepositô ihi Egestô, qui eam Egestam nominavit; sed praeposita est ei S. litera, ne obscenô nomine appellaretur, ut factum est in Malevento, quod Beneventum est. Segestanorum emporium legitur apud Ptol. l. 3. c. 4. Vide Cluver. Sic. Ant. l. 2. c. 2. Vide et supra. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Acestes — or Egestes (Greek polytonic|Ἄκέστης) was, in Roman mythology, the son of the Sicilian river god Crinisus by a Dardanian or Trojan woman named Egesta or Segesta. [Virgil, Aeneid i. 195, 550, v. 36, 711, c.] According to Servius, this woman Egesta… …   Wikipedia

  • Elymvs — ELYMVS, i, Gr. Ἔλυμος, ου, einer von den Trojanern, welcher nebst dem Aegestus nach Eroberung der Stadt Troja auf dreyen Schiffen, die Achilles, da er die trojanischen Flecken ausplünderte, zwischen den Klippen verloren hatte, nach Sicilien… …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • AEGESTUS — Graece Αἴγεςτος, Virg. l. 1. Aen. v. 554. Acestes; Dux Troianus, Aegestae Urbs in Sicilia conditor. Vide supra Aegesta …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”